- SOUGERIUS
- SOUGERIUSviculus hodie exiguus, in agro Raurico, vulgo Sougeres, Telamontio urbi propinquus, ubi vallis arctissime coit; castrum fuit olim munitissimum, ubi iusto exercitui iter facile porerat praecludi. Hic prisci Comites eiusdem nominis habitârunt, e quibus Udalricus, coenobium S. Albani Basiliense, A. C. 1102. insigniter locupletavit, Udelardus coenobium Lucelense instituit, A. C. 1139. etc. Horum progenies quando defecerit incertum, Tiersteni tamen, ut illorum vicini, sic heredes fuisse videntur. Nunc omnis is tractus Episcopo paret Basiliensi. Vide Christ. Urstisium Epit. Histor. Basil.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.